

Liber Deuteronomii*
Caput 33: Versus 12
Et Benjamin.Videtur historiae alludere, quia Benjamin patriarcha et propheta Jacob spiritu plenus unice amabat, et dispensatione Dei, locus divino cultui mancipatus, ejus tribui custodiendus decernitur; unde addit:Quasi in thalamo tota die,etc.Amantissimus.Christus est amantissimus Dei Patris, qui de seipso ait:Hic est Filius meus dilectus[Matth. 17.]. Hic habitat in dextera Patris confidenter, cui dicitur:Sede a dextris meis[Psal. 109.].Aliter: Benjamin, de filio dolorisfilius dextraedictus, exprimit Paulum de persecutore apostolum et vas electionis factum: ipse enim de hac tribu fuit; dignum autem erat ut sicut Domini praecursor prophetali oraculo praedictus est, ita magister gentium universo mundo profuturus, inter magna Ecclesiae mysteria praedicaretur. In cujus mente Christus fiducialiter habitavit, cum inter innumera pericula coram gentibus et regibus eum constanter praedicavit. De cujus anima dicitur:Quasi thalamo tota die morabitur.Vel maritali connubio mira oblectatione perfruens, et virtutum prole fecundans, nulliusque vitii inquietudine secretum placidissimi pectoris derelinquens; vel in ea quasi in thalamo residens, tanquam sponsus speciosus, virgineas credentium mentes per praedicationem ejus suis jungit amplexibus. Unde:Adducentur regi virgines post eam[Psal. 43.]. Ipse quoque ait:Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo[II Cor. 11.].Divinitas quoque in humanitate Christi habitat confidenter.In thalamo morabitur,significat quod in utero Virginis coelesti sponso juncta est Ecclesia, quae in fortitudine potentiae Christi et in operibus fiducialiter requiescit.Et inter humeros illius requiscet.Humeris onera portantur, ideo in eis robusta patientia designatur. Tanto autem libentius Christus in illo requievit, quanto pro ipso durissimos labores toleravit: tanto arctius amplexus est, quanto ab illius amplexu nullo terrore avulsus est. Unde ait:Quis nos separabit a charitate Christi?[Rom. 8.]